CRYSTALLINA Pocula

CRYSTALLINA Pocula
CRYSTALLINA Pocula
apud Statium, l. 3. Sylv. 4. in Coma Earini, v. 57.
--------- hic pocula magno
Prima duci, murrasque graves, crystallaque portat
Candidiore manu -------
maximo olim in pretio, ut et alia ex eo vasa. Solinus, c. 20. extr. Illic (in Scythia) et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministrent, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud, quam frigidum pati possit. Sexangulus invenitur. Qui eligunt, purissimum captant, ne quid rusum, neve nubilium vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tum ne duritia iustô propensior obnoxium fragilitati magis faciat --- Livia Augusti ad magnitudinem 150 librarum inter Capitolina donaria crystallum dicavit. Atque hi calices purissimi erant, quos ἀκεντήτους, uti diximus supra in voce Ancenteta. Caelabantur enim tantum vitiosi, qui videl. capillamentum habebant rimae simile, unde fiebant Calices diatreti, qui et, cum caelareutur, saepe frangebantur, praecipue si nimia crystalli duritia esset, quaeque caelo resisteret. Neque vero κρυςτάλλινα solum, sed et κρυςταλλοφανῆ, h. e. vitrea, sed instar crystalli candida, pocula caelabantur: quorum usus ad potandum, pulsô aurô et argentô, magnopere apud Romanos fuit frequens. Crystalla itidem vocavit Martialis, l. 12. Epigr. 75. v 1.
Quum tibi Niliacus portet crystalla cataplus,
Sunt mihi de Circo pocula Flaminio.
Confiebant nempe ista in Alexandria et pretiosa magnopere erant; cum, quae Romae fierent, asse venderentur. Hinc Strabo vitri, quod in Aegypto conficiebatur, πολυτελεῖς κατακευὰς appellat et πολυχρόους. At idem Vitriarios Romanos multa adinvenisse tradit ad facilitatem vitri conficiendi vilitatemque. Hodie Veneti vitrarii, ex cineribus herbae Kali seu Vitrariae crystallina nitidissima ac
pretiosissima efficiunt etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 203. et seqq. nec non 1092 et seqq. De vitro autem illo, quod in candido tralucens crystallum quam proxime imitabatur, cuique inter vitri genera ac colores maximum honorem atque pretium fuisse, vel inde patet, quod calices hi tam care venderentur, adi Plin. l. 36. c. 26. Idem erat crystallum, quô tinctô adulterabantur gemmae Indis, vitrum nempe κρυςταλλοφανὲς, seu in candido translucens, apud eund. l. 37. c. 5. de Smaragdis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ACENTETA — Graec. Α᾿κέγτητα, apud Plin. l. 37. c. 2. ubi de de Crystallo, Est et rufa alioqui rubigo: aliis capillamentum rimae simile, hoc artisices caelaturâ occultant: quae verô sine vitio sunt, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumae colore,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POCULUM — I. POCULUM primo vola fuit, quod Diogenes non erubuit didicisse, a quodam, quem cavâ manu exceptam auqam oriadmovere vidit, abiectô hinc vasculo suô potoriô, tamquam supellectile non necessariâ, eius simplicitatem in posterum imitaturus. Verum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITRUM — quod visui pervium, recensetur Talmudicis inter tria beneficia, quae verbis illi Deuteron. c. 33. v. 19. Thesauri absconditi arenae, quibus e littorali arena, quae alioqui solet esse infecunda ac sterilis, magnas opes Zabulonitis accessuras… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MURRHINA — Vasa, ac praecipue Pocula, adhibita olim luxuriosis nepotum conviviis, memorantur Martiali l. 14. Epigr. 113. cui titul. Murrina, ita enim melius scribitur: Si calidum potas ardenti murra Falerno Convenit, et melior fit sapor inde mero. In quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • CHRYSOCLISTA seu CHRYSOCOLLETA — eadem quae Chrysendeta, pocula erant argentea, quibus aurea emblemata inseri mos: Uti enim gemmae aureis poculis, sic aurum argenteis includebatur. Crystallina vero et murrina nullis istiusrnodi emblematis incrustate, pura et sincera per se magis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VAS, ASIS — a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”